MAHOMETES III

MAHOMETES III
MAHOMETES III.
fil. Amurathis III. Imperium A. C. 1595. a caede 21. fratrum, decemque praegnantium Patris uxorum, quas in mare praecipitari iusserat, auspicatus, semel solum exercitum duxit. A. Christianis Strigoniô, sub Mansfeldio, Albâ Regali sub Mercurio, et inferiori Budâ, sub Archiepisc. Austriae exutus, plurimas insuper arces locaque magni nominis amisit. A' Melitensibus porro, qui Naupactum ceperant, Vaivoda Valachiae, ut et Principe Transylvaniae, victô Sinane Bassa, superatus: Moldaviam, Valachiam, et Transylvaniam amisit. Mox licet Canisâ, Pestô et Albâ Regali receptis, pacem frustra petiit; Ignavus et luxuriae immersus. Hinc Ianizaris turbantibus, furori eorum amicorum intimos exponere coactus, matrem, omnium malorum causam creditam, in exilium pellere se simulavit. Strangulatô tandem primogenitô suô, huiusque matre, ob proditionis suspicionem, mersâ, peste abreptus obiit, A. C. 1603 aetat. 39. Imperii 8. Baudier. Invent. Hist. Turc. Mezeray, Contin. Hist. Turc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Look at other dictionaries:

  • MAHOMETES IV — MAHOMETES IV. A. C. 1642. natus successit A. C. 1648. Ibrahimo I. patri, a Ianizeris strangulato. Leopoldum Imperat. bellô aggressus, in Hungariâ Neuheuselium, fortalitium Serini, aliaque loca occupavit: victus, rem strenue gerentibus auxiliariis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • UNGARI — Scythica gens, sedes sibi legit ac nomine suô insignivit, A. C. 886. cum eôdem tempore Chrovatae et Servii, loca illa quae hodie Croatia et Servia dicuntur, occupâssent. Mox evocati inde a Leone Philosopho Imperatore, Simeonem bulgarum magnâ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PATRAE — civitas Archiepiscopalis in Achaia, Badra, et Balubathra, i. e. veteres Patrae, Turcis, et nunc florens, Ferrar. quam Pausanias l. 3. et 7. Aroen dici prius solitam scribit; mox a Patreo, moenibus ampliatis nomen accepisse, quod nunc habet. Plin …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARAGONIA — corrupte factum ex Tarraconensis Hispan. cuius pars est, Regio Hispaniae, ab Antrigonibus, Hispaniae populis, teste Laurentiô Vallâ, vel a Tarraconc, antiqua Civitate, ut Antonio Nebricensi et Vasaeo placet, nomen accepit. Alii ab Aragone fluvio …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ACHMET II — ACHMET II. aliis Mahometes IV. Ibrahimo patri successit, A. C. 1648. Candiam aliquor locis tenus Venetis eripuit; cum Imperat. Leopoldo inducias vicennales pepigit A. C. 1664. quas de novo confirmavit A. C. 1671. sed non exspectatô earum terminô …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”